- CANES occidendi mos
- CANES occidendi mosin ortu Caniculae, quod hoc sidus eos in rabiem agat, apud Romanos viguit, uti docet ex Graeco auctore Salmas. Ο῎τι ρῇ ορὶ Βιββὠν Αζ῾γιζςτὠβ ἀνήρουν ἀκωλύτως εν Π῾ώμῃ τοὺς κύνας εἰς τιμην` τῶ χηνῶν, ὅτι τὸ καπετώλιον οἱ μὲν κύνες προέδωκαν ὑπνώςταντες, οἱ δὲ χῆνες ἐγρηγορότες διέσωσαν῾ οἱ δέ φασιν τοῦτο ἐποίουν, τνα μὴ ὀχληροὶ τῆς νυχτὸς γίνωνται, οἱ δὲ, ἵνα μὴ λυρτῶντες τοὺς ἀνθρώπους βλάπτωσι, τηνικαῦτα γὰρ ὁ ῾Σείριος ἀνατέλλει, ὃς καὶ δοκεῖ τῆς λύττκς ἀίτιος αὐτοῖς εἶναι, Ante tertium Nonas Augusti occiderunt impune Ro. mae canes in honorem anserum, qui vigilantiâ suâ Capitolium conservârunt, cum illi dormiendo illud prodidissent. Alii tamen id factum dicunt, ne nocturnô tempere molesti essent. Sed et sunt, qui eos volunt necatos, ne in rabiem acti homines laederent. Tum enim Sirius oritur, canini furoris parens. Vide eum ad Solin. p. 723. Aliud quid erat Canarium Sacrificium, de quo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.